Inizio > Rivista Antonianum > Articoli > Weijenborg Giovedì 28 marzo 2024
 

Rivista Antonianum
Informazione sulla pubblicazione

 
 
 
 
Foto Weijenborg Reinhold , Recensione: THOMAS A. KOPECEK, A History of Neo-Arianism, in Antonianum, 58/1 (1983) p. 157-159 .

Sub titulo aliquatenus obscuro ci. A. agit de vitis et doctrinis haere-siarcharum Aetii magistri et Eunomii discipuli, qui saeculo IV in parte orientali imperii romani florentes  Unigenitum  Patri  dissimilem praedi-carunt. Capitulo primo  (p.  1-53)  praebet historiam arianismi  anno 328 anterioris. Secundo capitulo (p. 61-132) primo biographiam Aetii Antiochiae fere a. 313 nati ad annum 341 producit, deinde historiam arianismi usque ad a. 344 prosequitur, tertio vitam Aetii continuat docens hunc, postquam a. 347 ut diaconus antiochensis  depositus esset, ab a. 348 usque ad a. 351  Alexandriae  Georgium   episcopum   arianum   adiuvasse,   a.   351   vero Antiochiae neo-arianismum libro suo Syntagmatìon inscripto fundasse atque confirmasse. Denique monstrat Aetium hoc libro doctrinam Arii defendere contra librum Athanasii De  decretis  Nicaenae  Synodi,  etsi  ab  Ario  in hoc dissenserit,  quod  doceret  Filium   non   esse   Patris   participem,   sed ei dissimilem, Eumque non voluntate seu merito, sed natura esse immu-tabilem. Tertio capitulo (p. 133-198) ci. A. describit, quomodo annis 357-359 Georgius et Eudoxius episcopi ariani Alexandriae et Antiochiae sectam neo-arianam contra potentem Basilium Ancyranum ceterosque episcopos homoioousianos  defenderint.   Capitulo  quarto   (p.   199-297)   ci.  A.  primo agit de  concilio  Seleuciensi,  quod   a.   359   Filium   non   dissimilem,   sed simiiem Patri docuit, et de concilio Ariminensi, quod Filium Patri prius consubstantialem, postea simiiem secundum scripturas declaravit. Deinde investigat, quomodo Athanasius post haec concilia in De synodis Filium Patri consubstantialem et Deum, Aetius vero in Syntagmatio, cuius textus anglice versus totus exhibetur,  Eum Patri  dissimilem atque creaturam dixerit. Quinto capitulo  (p.  299-359)  ci.  A.  minutim  tractat  Apologiam Eunomii. Hanc suggerit esse recitatam  sedente  synodo,  quae Costanti­nopoli mense decembri 359 locum habuit. Declarat eam generatim sequi textum Syntagmatii Aetii, sed insuper praebere  refutationem  homoiou-sianismi  et negationem   divinitatis   Spiritus   Sancti.   Adiungit   quasdam notitias de Aetio a Constantio II ideo in exilium misso, quod doceret Filium esse Patri et dissimilem et perfecte simiiem, de symbolo quod die 31 decembris 359 Costantinopoli a multis episcopis subscriptum declarabat Filium Patri simiiem et proscribebat usum vocis « essentia » in contextu christologico, de synodo mense ianuario 360 in eadem urbe habita, qua non solum Aetius neo-arianus a diaconatu, sed etiam plures episcopi homo iousiani ab episcopatu sunt depositi. Paenultimo capitulo (p. 361-440) ci. A. primo examinat cominus tres libros, quos Basilius Caesareensis (a. 360 vel a. 361, ut ei videtur) contra Apologiam Eunomii conscripsit. Deinde docet Apologiam e. 28 continere symbolum, quod Eunomius ut episcopus Cyzici anno 360 edidit. Tertio disserit de synodo neo-arianorum Antiochiae a. 361 habita, de ea quae a. 362 Costantinopoli convocata Aetium epi-scopum consacravit, de fundatione ecclesiae neo-arianae liberae, de perse-cutione huic ecclesiae a Valente Augusto inflicta, de morte Aetii, quae a. 367 accidit, de actuositate sectaria ab Eunomio de agro suo Chalce-donensi exercita, de exiliis anno 367 et anno fere 372 ei impositis, de adversitate quam Demophilus episcopus Constantinopolitanus arianus Neo-Arianis exhibuit. Ultimo capitulo (p. 441-543) ci. A. scrutatur Apologiam Apologiae, quam Eunomius adversus Basilii Contra Eunomium annis 378-382 in quinque libris consignavit quamque Gregorius Nyssenus in suis libris Contra Eunomium partim conservavit. Denique ci. A. narrat Euno­mium a. 383 denuo in exilium atque a. 394 esse defunctum, sectam vero eius exinde lente esse extinctam.

Praesens opus, in Central College, Pella, Iowa, conscriptum et W. R. Schoedel magistro dedicatum,  laudem nostram  meretur propter seriam investigationem atque claram expositionem materiae. Valor operis augetur ex eo, quod ci. A. usus est dissertationibus ineditis Th. Dams, La Contro­verse eunomienne, Institut Catholique, Parisiis 1951; B. C. Barmann, The Cappadocian   Triumph   over  Arianism,   Stanford   University   1966;   R.  P, Vaggione, Aspects  of Faith  in  the Eunomiam  Controversy,  Oxford Uni­versity 1976, diminuitur vero eo, quod ignoret praeter quaedam alia opera M. Simonetti, La crisi ariana nel IV secolo, Roma 1975 et F. Cavalcanti, Studi Eunomiani, Roma 1976. Intra hos limites ci. A. praebet non solum chronicam  sat  exactam  eventuum,  sed  etiam  descriptiones  valde utiles eorum, quae singulis operibus vel neo-arianorum vel adversariorum eorum continentur.  Attamen  auctores  orthodoxos  non videt  ut  testes  veritatis revelatae seu fidei Ecclesiae, sed eos heterodoxis aequiparat vel submittit. Sic episcopos orthodoxos Eustathium Antiochensem et eius homonymum Sebastenum dicit, quin rationes indicet, « rabidum anti-arianum » (p. 53) et « rabide asceticum » (p. 447). Simili modo orthodoxos dicit « continuasse suum schisma » (p. 73). Etiam de moralitate sanctorum virorum quandoque sine argumentis  evidentibus  negative  iudicat,  e.g. ubi  S.  Basilium Cae-sareensem  dicit   « magistraliter  dolosum »,   « inhonestum   [unfair] » erga Eunomium   (p.   373).   Quaedam   menda   remanserunt,   e.g.   p.  529  et 551 Parendi = Paredi,  p.   6   Deposito = Depositio,  p.   146  Wissendrang=Wissensdrang, p. 178 has begotten=has been begotten, p. 205 alis = alia, p. 262 38: 1-3 = 4,38: 1-3, p. 335 demiourgamata = demiourgemata, p. 423 after he gone = after he had gone. Denique Prudence Maran, anno 1762 defunctus, pie creditur sese revolvisse in sepulcro suo, cum ci. A. scriberet (p. 364) eum saeculo XIX vixisse.

 


 


 
 
 
 
 
twitter
 
Martín Carbajo Núñez - via Merulana, 124 - 00185 Roma - Italia
Questa pagina è anche attiva qui
Webmaster