Inicio > Revista Antonianum > Artículos > Bini Jueves 28 Marzo 2024
 

Revista Antonianum
Datos sobre la publicación

 
 
 
 
Foto Bini Giacomo , Decreto di nomina di P. Martino Conti a Professore Emerito, in Antonianum, 77/4 (2002) p. 798 .

FR. MARTINUS CONTI, anno 1932 natus, Provinciae lanuensis in Italia, fìlius, Professor Ordinarius in Facultate Theologica apud Pontifìcium Athenaeum Antonianum, laudabili efficacia magnoque alumnorum profectu munus docendi Sacras Scripturas explevit annis 1971-2002. Offìcium Praesidis Instituti Apostolici habuit annis 1975-1978; deinde bis Decanus electus Facultatis Theologiae, quam annis 1978-1984 rexit. Rector Magnifìcus totius Athenaei constitutus, hoc munere annis 1987-1993 functus est. Insuper Secretarius fuit Commissionis Intemationalis Doctrinalis nostri Ordinis atque variarum eiusdem Commissionum sodalis. Alter a Praeside ac deinde Praeses fuit Associationis URBE, scilicet Unionis Romanae Bibliothecamm Ecclesiasticarum. Ab anno 1992 Consultor nominatus est apud Congregati onem de Causis Sanctorum, anno autem 1995 Consultor factus etiam apud Congregationem pro Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae.Varia opera ac studia publici iuris fecit. Athenaeum semper maxime dilexit seduleque in omnibus fovit. Vir lepidissimus, prudens et suis offìciis fìdelis, animum generosum Ecclesiae, fratribus et alumnis continuo demonstravit.

 

Quae cum ita sint, de consensu Senatus Academici Pontifìcii Athenaei Antoniani habito in sessione diei 26 mensis Maii currentis anni, consilium excipiens Rectoris eiusdem Athenaei exhibitum in litteris sequenti die datis, spiritum applicans Statutorum Athenaei ad art. 25 § 2, vi praesentis decreti

 

FR. MARTINUM CONTI, OFM

omni qua par est reverentia

PROFESSOREM EMERITUM

 

nomino atque declaro, eumque confratrum aestimationi maxime commendo.

 

Datum Romae, ex Aedibus Curiae Generalis Ordinis, die 12 mensis Octobris, anno Domini 2002

 

Fy Iacobus Bini, ofm

Minister generalis

et Magnus Cancellarius

 

Fr. Iosephus Rodriguez Carballo, ofm         

Secretarius generalis pro Formatione et Studiis


 
 
 
 
 
twitter
 
Martín Carbajo Núñez - via Merulana, 124 - 00185 Roma - Italia
Esta página también está activa aquí
Webmaster