> > > Weijenborg Saturday 07 December 2024
 


 
 
 
 
Foto Weijenborg Reinhold , Recensione: LOIHAR L. [S.I.], Wort und Eucharistie bei Origenes. Zur Spiritualisie-rungstendenz des Eucharìstieverstàndnisses. , in Antonianum, 54/1 (1979) p. 141-142 .

Haec dissertatio de Verbo et Eucharistia apud Origenem conscripta est in facultate theologica universitatis herbipolensis. In introductione (p. 11-36) cl.A. varios conceptus eucharistiae, qui apud auctores graecos profanos, in LXX et apud auctores christianos Origeni anteriores occurrunt, breviter comparat  cum  eiusdem  conceptu  origeniano.  In prima parte operis (p. 37-216) docet eucharistiam sacramentalem ab Origene, qui LXX, Philonem et auctores christianos sequeretur, saepissime propositam esse ut sermonem quendam benedicentem (eulogiam), qui dona Dei Patris, praecipue per coenam ultimam et crucem Christi recepta, ritualiter com-memoret (anamnesis) et cum gratiarum actione quodam modo cum Christo in Patrem regerat. Cum Christus ipse sit Sermo (Logos) per excellentiam, ipse ut Logos est etiam Eulogia, immo Eucharistia per excellentiam. Species vero sacramentales et ritus fere non sunt nisi symbola et instrumenta Sermonis (Logou). In pane et vino eucharisticis corpus et sanguis Christi sacrificialiter passi realiter quidem adsunt (Realpràsenz), sed fere non sunt, sicut humanitas Verbi, nisi referentiae quaedam ad Verbum personam, qui non solum eas intelligibilitate donat (Verbalprasenz), sed etiam virtute salutari (Aktualprasenz). In secunda parte (p. 217-258) cl.A. exponit eucharistiam sacramentalem ab Origene semper magis esse spiritualisatam eiusque dementa significativa, anam-nestica, sacrificialia, cultualia, convivalia ad solam fere participationem « logicam » cum Logo esse reducta. In tertia parte (p. 259-353) tradit verba « eucharistein » et « eulogein » apud Origenem sese ita referre ad praesentiam Sermonis, qui est Iesus, ut celebratio eucharistica apud eum sit symbolum quoddam et deprecatio huius praesentiae. Quid ergo? « Origenes parvi facit sacramentum; habet realitatem sacramenti ut talis inutilem. Nihilominus visio eius spiritualis potest nos docere denuo reali­tatem verticalem eucharistiae et eo conducere, ut melius intelligamus, quomodo fides, sicut iam Io.6 docetur, ad Christum panem coelestem et sacramentum sese referat »  (p. 351).

Dissertatio mihi vix placet. Scripta est stilo valde obscuro et ordine parum lucido. Doleo cl.A. textus Origenis anthologice, non historice tractare eosque plerumque schematibus quibusdam modernis adaptare. Nec desunt errores. Ita cl.A. praesentat (p. 42, n. 40) ut testimonium traditionis Origeni anterioris quendam textum, qui olim ipsi Origeni adscribebatur (PG 12,1654), sed inde ab anno 1939 Evagrio Pontico, auctori saeculi IV exeuntis merito adiudicatus est (cf. Clavis Patrum Graecorum, II, Turnhout 1974, p. 90, n. 2455). Simili modo tradìtioni Origene antiquiori attribuit Constitutiones Apostolicas (p. 46; 54), quae nonnisi saeculo IV a quodam viro ariano sunt excogitatae (cf. Clavis, ib., p. 10 n. 2075). Sane utiles erunt elenchi bibliographicus, onomasticus et rerum dissertationi adnexi. At-tamen dolendum est non esse adiunctum elenchum locorum Origenis allegatorum.


 
 
 
 
 
twitter
 
Martín Carbajo Núñez - via Merulana, 124 - 00185 Rome - Italy
This webpage is also available here
Webmaster